- THALIa
- THALIauna ex IX. Musis, ἀπὶ τοῦ θάλλειν, virere, seu florere, quodPoetarum fama nullô tempore marcescat. Horatius argutam eam appellat, l. 4. Carm. Od. 6. v. 25. Statius vero lascivam, l. 2. Sylv. 1. v. 116. Inventrix Geometriae et Agriculturae dicitur: Praesidet Comoediis, pingiturque vultu lascivo, cincta ex hedera sertô, larvam manu, et soccos in pedibus gestans. Sed et Thalia una ex Gratiis. Licet enim Placidius Luctat. Thebaid. l. 2. v. 284. nomina Gratiarum, Pasithea, Aglaia, Euphrosyne esse dicat; Plutarchus tamen Pasitheae locô Thaliam ponit, l. Philosopho cum principibus viris esse disputandum, Α᾿λλὰ σοφὸς ἦν ὁ ταῖς χάριϚι τὰ ὀνόματα θέμενος, Α᾿γλαίην, Εὐφροσύνην καὶ Θαλείαν, τὸ γὰρ ἀγαλλόμενον καὶ τὸ χαῖρον ἐν τῷ διδόντι, Et sapuit, qui Gratiis nomina imposuit, aglaiae, Euphrosynes et Thaliae: Maior enim et purior est laetitia in eo, qui dat. Similiter, Homerus quidem Il. ξ. v. 269. in numero Gratiarum Pasitheam reponit, quam Papinius quoque locô cit. primam sororum vocat: At Orpheus pro communi stans sententia, in Hymno Grat. ait,Α᾿γλαίη τε, Θάλεια καὶ ΕὐφροϚύνη πολύολβε,Χαρμοσύνης γενέτειραι, ἐράσμιαι.Aglaiaque Thaliaque et Euphrosyne divesGaudii genitrices, amabiles.Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosin. l. 2. c. 10. et in voce Gratiae. Alias Thalia Graece θάλεια, convivium est, unde Thaliarchus, apud Horatium, l. 1. Carm. Od. 9. v. 8. de Magistro convivii, item liber Arii in quo ad foedissima carnis vitia homines excitabat, memoratus Sozomeno, l. 1. c. 20. et Athanasio, Orat. contra. Arian. Ubi tamen alii Thalea legunt, quod nomen fuit nobili scorto Romae olim, uti habes apud Dominic. Macrum, Hierolex. Sed et θαλία vel θαλλία, risus vel cistella, item saccus vel marsupium Graecis est θάλοι et θάλια et θαλίαι, folia palmea a θαλλὸς, quod proprie termes olivae, inde ad aliarum arborum, ramos extendi coepit. Vide Salmas. ad Solin. p. 281. et 1169. ut et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.